THE CHARTER
natos suos traducendi absque Impedimento vel Molestatione NOSTRI Hæredum
vel Sucessorum nostrorum vel aliquorum Officiariorum nostrorum Hæredum
vel Successorum nostrorum (Salvis NOBIS Hæredibus et Successoribus
nostris Impositionibus Subsidiis Custumis et aliias pro eisdem Rebus et
Merchandizis debitis et solubilibus) plenam Tenore Præsentium Licentiam damus
et concedimus aliquo Statuto Actu Ordinatione aut aliâ Re quâcunque in
contrarium non obstante.
XII. QUIA verò in tam Ionginquâ Regione inter tot barbaras Nationes pofitâ
tam ipsorum Barbarorum quam aliorum Hostium Piratarum et Prædonum
Incursus verisimiliter timeri poterint IDCIRCO præfato modo Baroni de BALTIMORE
Ac Hæredibus et Assignatis suis per se vel per Capitaneos aut alios
Officiarios suos omnes Homines cujuscunque Conditionis aut undecunque oriundos
in dictâ Provinciâ de TERRA MARIæ pro Tempore existentes
ad Vexilla vocandi Delectus habendi Bella gerendi Hostesque et Prædones prædictos
prosequendi eosque (si DEUS dederit) profligandi et capiendi et captos
Jure Belli occidendi vel pro Arbitrio suo servandi cæteraque omnia et singula
quæ ad Capitanei Generalis Exercitûs Jus et Officium spectant seu spectare
consueverint faciendi adeo plenam et liberam ac quivis Capitaneus Generalis
exercitûs unquam habuit dedimus ac pro NOBIS Hæredibus et Successoribus
nostris damus Potestatem per Præsentes.
XIII. VOLUMUS etiam et per hanc CHARTAM nostram præfato modo
Baroni de BALTIMORE et Hæredibus et Assignatus suis Potestatem Libertatem
et Authoritatem damus ut in Casu Rebellionis repentini Tumultûs
aut Seditionis si quæ (quod absit) sive super Terrâ infra PROVINCIAM prædictam
sive super alto Mari Itinere ad dictam PROVINCIAM de Terrâ Mariæ facciendo
vel inde redeundo oriri contingeret per se vel Capitaneos Deputatos aut
alios Officiarios suos sub Sigillis suis ad hoc deputandos Quibus etiam NOS
pro NOBIS Hæredibus et Successoribus nostris plenissimam per Præsentes Potestatem
et Authoritatem damus et concedimus adversus Rerum novarum Partium
illarum Authores seditiosos Regimini ILLIUS vel ILLORUM se subtrahentes
Militiam detrectantes Transfugas Emansores Desertores vel aliter
utcunque contra Rem Morem et Disciplinam militarem delinquentes Jure
utantur Militari adeo liberè et in tam amplis Modo et Formâ prout aliquis
Capitaneus Generalis Exercitûs Virtute Officii sui eo uti possit aut consuevit.
XIV. PORRO ne Viris honestè natis et se ad præsentem Expeditionem accincturis
ac bene de NOBIS Regnis nostris Pace et Bello mereri cupientibus
in tam remotâ longèque dissitâ Regione omnis ad homores et Dignitates Via
præclusa et penitus obsepta esse videatur PROPTEREA NOS pro NOBIS
Hæredibus et Successoribus nostris præfato modo Baroni de BALTIMORE
et Hæredibus et Assignatis suis liberam et plenariam Potestatem damus Favores
Gratias et Honores in benemeritos Cives infra PROVINCIAM prædictam
inhabitantes conferendi Eofque quibescunque Titulis et Dignitatibus (modo
tales non suerint quæ in Angliæ nunc sunt in Usu) pro Arbitrio suo decorandi
Villas item in BURGOS et Burgos in CIVITATES ad Inhabitantium Merita et
Locorum Opportunitates cum Privilegiis et Immunitatibus congruis erigendi
et incorporandi Cæteraque omnia et singula in Præmissis faciendi quæ illi vel
illis congrua et opportuna esse videbuntur Etiam si talia suerint quæ de suâ
Naturâ Mandatum et Warrantum exigant magis speciale quam in Præsentibus
sit expressum. |