Provinciam illam profecturis omnia et singula sua bona tam
mobilia quam immobilia merces et mercimonia Anonam eciam
generis cujuscunque aliaque ad victum et vestitum necessaria
quecunque per leges et statuta Regnorum et Dominiorum nos-
trorum extra eadem Regna deportari non prohibita in quibus-
cunque Portubus nostris heredum et Successorum nostrorum in
Naves imponendi et onerandi et in dictam Provinciam per se vel
servos aut assignatos suos traducenda absque impedimento vel
molestacione nostri heredum vel Successorum nostrorum vel
aliquorum officiariorum nostrorum heredum vel Successorum
nostrorum Salvis nobis heredibus et Successoribus nostris im-
posicionibus Subsidiis Custumis et aliis pro eisdem rebus et
merchandisis debitis et solubilibus plenam tenore presencium
licenciam damus et concedimus Aliquo Statuto Actu Ordina-
cione aut alia re quacunque in contrarium non obstante Quia
vero in tam longinqua Regione inter tot barbaras naciones
positi tam ipsorum barbarorum quam aliorum hostium Pirata-
rum et Predonum incursus veri similiter timeri poterint Idcirco
prefato modo Baroni de Baltimore ac heredibus et assignatis
suis per se vel per Capitaneos aut alios officiarios suos omnes
homines cujuscunque condicionis aut undicunque oriundos in
dicta Provincia de terra Marie pro tempore existenti ad vexilla
vocandi delectus habendi bella gerendi hostesque et Predones
predictos partes illas infestantes terra marique eciam ultra Pro-
vincie sue limites prosequendi eosque (si deus dederit) profii-
gandi et capiendi et captos jure belli occidendi vel pro arbitrio
suo servandi Ceteraque omnia et singula que ad Capitanei
Generalis Exercitus jus et officium spectant seu spectare con-
sueverint facienda adeo plenam et liberam ac quivis Capitaneus
generalis Exercitus unquam habuit dedimus ac pro nobis here-
dibus et Successoribus nostris damus potestatem per presentes
Volumus eciam ac per hanc Chartam nostram prefato modo
Baroni de Baltimore et heredibus et assignatis potestatem
libertatem et aucthoritatem damus ut in casu Rebellionis
repentini tumultus aut sedicionis si que (quod absit) sive
super terras infra Provinciam predictam sive super alto mari
in itinere ad dictam Provinciam de terra Marie faciendo vel
inde redeundo oriri contingeret per se vel Capitaneos Depu-
tatos aut alios officiarios suos sub sigillis suis ad hoc deputandos
quibus eciam nos pro nobis heredibus et Successoribus nostris
plenissimam per presentes potestatem et aucthoritatem damus
et concedimus adversarios rerum novarum parcium illarum
Authores seditiosos regimini illius vel illorum se subtrahentes
militiam detractantes transfugas desertores emansores vel
aliter utcunque contra rem morem et disciplinam militarem
delinquentes jure utantur militari adeo libere et in tam amplis
modo et forma prout aliquis Capitaneus generalis Exerci-
|